- AMIR
- AMIRvox Arabica, Dominum notat, Α᾿μὴρ Annae Comnenae; hodieque pro Duce et Principe, inter Arabes, usurpatur. Inde Amirae et Amiralii, apud Saracenos ac Turcas, Satrapae, nempe urbium vel provinciarum praefecti, atque adeo supremi Sultani, qui Caliphae suberant. Martyrium S. Bacchi iunior. p. 106. ὁ ςτρατηγὸς ὁ καπ᾿ αὐτοῖς, ὁ καὶ Α᾿μηρᾶς ὀνομαζόμενος, Exercitus Dux apud ipsos, qui et Amiras appellatur. Anastasius Bibliothec. ad VIII. Synmod. act. 1. Hamiram Graeci vocant Principem Saracenorum: interpretatur autem, ut ferunt; linguâ corum Praepositus. Ubi Hamiram vocat, qui alias Amiras. Varie enim haec vocabula apud Scriptores efferuntur: Admirabilis, Admiralius, Admirallus, Admirarius, Admiratus, Admiravisus seu Amiravisus (quô nomine Bagdatensis inprimis Sultanus dictus est, apud Robertum Mon. Histor. Hierosolym. l. 5.) Amiraeus (quem tamen ab Amira distinguit Sigebertus in Chron. In Regno Saracenorum quatuor Praetores statuit, qui Amiraei vocabantur; ipse vero Amiras dicebatur vel Protosymbolus) Amiraldus, Amiratus, Ammiratus, Ammireda, Amuratus, hamiras, Moral, etc, quae omnia synonyma sunt, et Satrapam Praefectumque denotant, quorum praefecturas seu districtus Α᾿μηραδίας vocat Constantinus Porphyrog. de Administr. Imper. c. 15. A Saracenis, voces hae Admirallus, Amiraldus, Amiralius, Amiralius, etc. transiêre ad Christianos, qui cum viderent, Saracenos ita suos classium Praefectos appellare, id nominis postmodum suis itidem classium Praefectis indiderunt, unde Gallorum Admiral, Ital. Amiraglio. Hispan. Almirante. Nam frustra sunt, qui aliunde vocis apud nos originem arcessunt: inter quos Ed. Cokus ad Littleton. sect. 439. qui a Saxon. aen Mereal, i. e. Praefectus maris, seu clasis, etumon derivat. Speciosius est, quod Macer Arabico-Graecam vocem esse ait, quasi Α᾿μὴρ ἁλὸς, in Hierolex. Primi autem inter Christianos, summos suarum classium Praefectos sic appellâsse videntur Siculi, uti habet Romualdus in Chron. MS. A. C. 1149. Georgium --- ab Antiochia adductum, magnum constituit Ammiratum. Exinde Genuenses, ut colligitur ex Matthaeo Paris A. C. 1244. Eis (galeis) Praefuerunt Potestas Ianuae, quem Admiratum vocant et Maiores civitatis, etc. Horum dignitas Ammiratus, dicta est, quâ donati leguntur apud Siculos, sub Rogerio Rege Georgius praefatus, qu Magnus Ammiratus dicitur Romualdo, A. C. 1152. et Maio, sub Wilhelmo Rege; plures namque tum in eo Regno Ammiratos fuisle, patet ex Charta laudata Carolo du Fresne in Glossar. Vide quoque supra in voce Admirallus, ut et in Thalassiarchus: nec non infra Miramolinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.